monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 7, 13
Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam ademerat et ebrietas, si quid ex ea supererat, subducebat; subinde interrogabat, quid ille vocaretur, qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: 'hic est Cestius, qui patrem tuum negabat litteras scisse.' adferri protinus flagra iussit et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satisfecit.